Liber Exodus*

Caput 26: Versus 19

Quibus quadraginta bases argenteas,etc.ID., ibid.Bases, quibus tabulae sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistae, quae scribere et praedicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde:Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas.Et alibi:Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturae prophetarumMatth. 21.. Et Petrus ait:Habemus firmiorem propheticum sermonemII Petr. 1..BED., GREG.Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositae fabricae pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam praedicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita praedicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binae conjunctae singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetae in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes praedicatores aedificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiae non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum praecedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit.BEDA.Bene singulis tabulis binae bases supponuntur, ut consensus propheticae attestationis, in omnibus quae Apostoli dixere, monstretur. Vel binae per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium praesignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitae praesentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis.
(* Traductions européennes)